martes, 2 de junio de 2015

De scholis Latinis apud Biblicum actis

Salvi salvaeque sitis, dulcissimi qui ad nos pervenistis lectores!

Cum mense Maio iam exeunte fere ad scholastici cursus pervenerimus finem, non alienum esse videretur si quid earum quas apud Institutum Biblicum et Orientale praelectiones hoc anno exagitavimus in lucem ederemus.

Ecce ergo schola postrema, quam totam villae Romanae describendae dicavimus.






Cui alias de Familiae Romanae capitulo VII tractantes brevissimas addimus imagines...


martes, 10 de mayo de 2011

Et nunc temporis Emeritam sumus convocati...!

Cum aliquot iam dies Emeritae Conventus ille ad Cultum Classicum inscriptus celebratus sit, quem plurimi linguae nostrae cultores amatoresque-inter quos si numerati erimus in deliciis nos pervagari credemur- participare voluerunt, nobis nonnulla fingere iuvat, quibus relatis sive opinionem sive notitiam de eo conventu aperire nostram valeamus.

Habeas ergo, lector dulcissime, causam cur Ansgarii illi ambo, magister nempe alter, alter vero discipulus idemque optimus, nonnulla de eis decreverint narrare rebus...